|
18b. Horum
consulum ruinas vos consules vestra virtute fulsistis, summa tribunorum plebis
praetorumque fide et diligentia sublevati.
19.
Quid ego de praestantissimo viro, T. Annio, dicam, aut quis de tali cive satis
digne umquam loquetur? qui cumvideret sceleratum civem aut domesticum potius
hostem, si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa iudicia vis
impediret ac tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine, temeritatem
consilio, manum copiis, vim vi esse superandam, primo de vi postulavit; postea
quam ab eodem iudicia sublata esse vidit, ne ille omnia vi posset efficere,
curavit; qui docuit neque tecta neque templa neque forum nec curiam sine summa
virtute ac maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi; qui
primus post meum discessum metum bonis, spem audacibus, timorem huic ordini,
servitutem depulit civitati.
20. Quam
rationem pari virtute, animo, fide P. Sestius secutus pro mea salute, pro
vestra auctoritate, pro statu civitatis nullas sibi inimicitias, nullam vim,
nullos impetus, nullum vitae discrimen vitandum umquam putavit; qui causam
senatus exagitatam contionibus improborum sic sua diligentia multitudini
commendavit, ut nihil tam populare quam vestrum nomen, nihil tam omnibus carum
aliquando quam vestra auctoritas videretur; qui me cum omnibus rebus, quibus
tribunus plebis potuit, defendit, tum reliquis officiis, iuxta ac si meus
frater esset, sustentavit; cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris
ita sum sustentatus; ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius
videretur.
21. Iam
ceterorum officia <ac> studia vidistis, quam cupidus mei C. Cestilius,
quam studiosus vestri, quam non varius fuerit in causa. Quid M. Cispius? cui
ego ipsi, parenti fratrique eius sentio quantum debeam ; qui, cum a me voluntas
eorum in privato iudicio esset offensa, publici mei beneficii memoria privatam
offensionem oblitteraverunt. Iam T. Fadius, qui mihi quaestor fuit, M. Curtius,
cuius ego patri quaestor fui, studio, amore, animo huic necessitudini non
defuetunt. Multa de me C. Messius et amicitiae et rei publicae causa dixit,
legem separatim initio de salute mea promulgavit.
22a.
Q. Fabricius si, quae de me agere conatus est, ea contra vim et ferrum perficere
potuisset, mense Ianuario nostrum statum reciperassemus; quem ad salutem meam
voluntas impulit, vis retardavit, auctoritas vestra revocavit.
|