|
22b. Iam
vero praetores quo animo in me fuerint, vos existimare potuistis, cum L
Caecilius privatim me suis omnibus copiis studuerit sustentare, publice
promulgarit de mea salute cum collegis paene omnibus, direptoribus autem
bonorum meorum in ius adeundi potestatem non fecerit. M. autem Calidius statim
designatus sententia sua, quam esset cara sibi mea salus, declaravit.
23.
Omnia officia C. Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti
summa et in me et in rem publicam constiterunt.
Quae cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie
commissa praetereo. non est mei temporis iniurias meminisse, quas ego, etiam si
ulcisci possem, tamen oblivisci mallem. alio transferenda mea tota vita est, ut
bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum
apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores vindicem,
dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.
24. quod
si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum, nisi ut erga duces
ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen
exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam, verum etiam ad
commemorandam gratiam mihi relictum putarem.
Quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent?
quae memoria, quae vis ingenii, quae magnitudo observantiae tot tantisque
beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti consularem
fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab
exitio ad salutem vocavit, qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit,
ut excogitaret, quem ad modum calamitatem meam non modo levaret, sed etiam
honestaret. quid enim magnificentius, quid praeclarius mihi accidere potuit,
quam quod illo referente vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem
publicam salvam vellent, ad me unum hominem fractum et prope dissipatum
restituendum et defendendum venirent, ut, qua voce ter omnino post Romam
conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum, qui eius
vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis
civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret?
|