|
25. quid
ego gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui
civis me non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? itaque tantum
vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit, ut dedecus et
flagitium se committere putaret, si qui non veniret.
Idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene Italia ipsa
venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. quo tempore quantam vim
naturae bonitas haberet et vera nobilitas, intellegere potuistis. nam Q.
Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia
privata odia deposuit; quem P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus
mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam gravitate
ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in
consilio et fratrem [ab inferis], socium rerum mearum, et omnis Metellos,
praestantissimos civis, paene ex Acherunte excitatos, in quibus Numidicum illum
Metellum, cuius quondam de patria discessus molestus omnibus, ipsi ne luctuosus
quidem visus est.
26. Itaque
exstitit non modo salutis defensor, qui ante hoc summum beneficium fuerat
inimicus, verum etiam adscriptor dignitatis meae. quo quidem die, cum vos
quadringenti decem septem essetis, magistratus autem omnes adessent, dissensit
unus is, qui sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. atque
illo die, cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis verbis et
plurimis iudicassetis, idem consul curavit, ut eadem a principibus civitatis in
contione postero die dicerentur, cum quidem ipse egit ornatissime meam causam
perfecitque astante atque audiente Italia tota, ut nemo cuiusquam conducti aut
perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset audire.
|