Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Post reditum in senatu

IntraText CT - Text

  • Caput XI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XI

27. Ad haec non modo adiumenta salutis, sed etiam ornamenta dignitatis meae reliqua vos idem addidistis: decrevistis, ne quis ulla ratione rem impediret; qui id impedisset, vos graviter molesteque laturos; illum contra rem publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de eo statim referretur; meque, etiam si diutius calumniarentur, redire iussistis. quid? ut agerentur gratiae, qui e municipiis venissent? quid? ut ad illam diem, res cum redissent, rogarentur, ut pari studio convenirent? quid denique ille dies, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit non modo ad nostram, verum etiam ad sempiterni memoriam temporis? quo die nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae, quae me consulem fecerant, consulatum meum comprobarent.

28. Quo die quis civis fuit, qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre? quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores, diribitores custodesque vidistis? itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino non reducti sumus in patriam sicut non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et curru aurato reportati.

29. Possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri? qui non solum apud vos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi Romani et conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit, qui causam meam prudentibus commendarit, imperitos edocuerit eodemque tempore improbos auctoritate sua compresserit, bonos excitarit, qui populum Romanum pro me tamquam pro fratre aut pro parente non solum hortatus sit, verum etiam obsecrarit, qui, cum ipse propter metum dimicationis et sanguinis domo se teneret, iam a superioribus tribunis petierit, ut de salute mea et promulgarent et referrent, qui in colonia nuper constituta, cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus intercessor, vim et crudelitatem privilegii auctoritate honestissimorum hominum et publicis litteris consignarit princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit, qui, cum ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam, ut suos necessarios mihi amicos redderet, elaborarit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License