|
30. Quibus
autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio, cogitatio,
totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans, perpetua, fortis,
invicta defensio salutis meae. quid de P. Sestio loquar? qui suam erga me
benivolentiam et fidem non solum animi dolore, sed etiam corporis vulneribus
ostendit.
Vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias; universis egi
initio, quantum potui, satis ornate agere nullo modo possum. et quamquam sunt
in me praecipua merita multorum, quae sileri nullo modo possunt, tamen huius
temporis ac timoris mei non est conari commemorare beneficia in me singulorum;
nam difficile est non aliquem, nefas quemquam praeterire. ego vos universos,
patres conscripti, deorum numero colere debeo. sed ut in ipsis dis immortalibus
non semper eosdem atque alias alios solemus et venerari et precari, sic in
hominibus de me divinitus meritis omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita
praedicanda atque recolenda.
31.
hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas et
de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum
Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam, quam vos secuti mihi
dignitatem meam reddidistis. vos me florentem semper ornastis, laborantem
mutatione vestis et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. nostra
memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant; in meo
periculo senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta, qui mea
pericula non modo suo praesidio, sed etiam vestra deprecatione nudarunt.
32a.
Quibus ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem
exercitu, quem consul non armis, sed vestra auctoritate superaram, multa mecum
ipse reputavi.
|