|
32b. Dixerat
in contione consul se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum;
nominatim alii compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur; aditus
templorum erant non solum praesidiis et manu, verum etiam demolitione sublati.
alter consul, ut me et rem publicam non modo desereret, sed etiam hostibus rei
publicae proderet, pactionibus eos suorum praemiorum obligarat. erat alius ad
portas cum imperio in multos annos magnoque exercitu, quem ego inimicum mihi
fuisse non dico, tacuisse, cum diceretur esse inimicus, scio.
33.
Duae partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter
inimicitias, altera timide defendere propter suspicionem caedis putabatur. qui
autem me deposcere videbantur, in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam
infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt. qua re cum viderem senatum
ducibus orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim
derelictum, servos simulatione collegiorum nominatim esse conscriptos, copias
omnis Catilinae paene isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse
revocatas, equites Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, omnis caedis
metu esse permotos, potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus
fortissimis viris me vi armisque defendere, nec mihi ipsi ille animus idem meus
vobis non incognitus defuit. sed videbam, si vicissem praesentem adversarium,
nimium multos mihi alios esse vincendos; si victus essem, multis bonis et pro
me et mecum etiam post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse
praesentis, meae mortis poenas iudicio et posteritati reservari.
|