|
34. Nolui,
cum consul communem salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere,
bonosque viros lugere malui meas fortunas quam suis desperare. ac si solus
essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae funestum fore
videbatur.
Quod si mihi aeternam esse aerumnam propositam arbitrarer, morte me ipse potius
quam sempiterno dolore multassem. sed cum viderem me non diutius quam ipsam rem
publicam ex hac urbe afuturum, neque ego illa exterminata mihi remanendum
putavi, et illa, simul atque revocata est, me secum pariter reportavit. mecum
leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum, mecum senatus auctoritas,
mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanetitates
omnes et religiones afuerunt. quae si semper abessent, magis vestras fortunas
lugerem, quam desiderarem meas; sin aliquando revocarentur, intellegebam mihi
cum illis una esse redeundum.
35. Cuius mei sensus
certissimus testis est hic idem, qui custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui
omnibus provincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam quaesturam
in me sustentando et conservando collocavit. qui si mihi quaestor imperatori
fuisset, in filii loco fuisset; nunc certe erit in parentis, cum fuerit
quaestor non imperii, sed doloris mei.
36a. Quapropter,
patres conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re publica restitutus,
non modo in ea defendenda nihil minuam de libertate mea pristina, sed etiam
adaugebo.
|