|
36b. Etenim
si eam tum defendebam, cum mihi aliquid illa debebat, quid nunc me facere
oportet, cum ego illi plurimum debeo? nam quid est, quod animum meum frangere
aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed
etiam divinorum in rem publicam beneficiorum testem esse videatis? nam
importata est, quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a
me defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur.
37. Pro
me non, ut pro P. Popilio, nobilissimo homine, adulescentes filii, non
propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata, non, ut pro Q. Metello,
summo et clarissimo viro, spectata iam adulescentia filius, non L. et C.
Metelli consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum
petebat, non Luculli, Servilii, Scipiones, Metellarum filii flentes ac
sordidati populo Romano supplicaverunt, sed unus frater, qui in me pietate
filius, consiliis parens, amore, ut erat, frater inventus est, squalore et
lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei nominis renovari et rerum
gestarum memoriam usurpari coegit. qui cum statuisset, nisi me per vos
reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae et
mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem negotii nec solitudinem suam
nec vim inimicorum ac tela pertimuit.
38. Alter
fuit propugnator mearum fortunarum et defensor adsiduus summa virtute et
pietate C. Piso gener, qui minas inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis
mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum et Bithyniam quaestor prae mea salute
neglexit.
Nihil umquam senatus de P. Popilio decrevit, numquam in hoc ordine de Q.
Metello mentio facta est; tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis
inimicis denique restituti, cum alter eorum senatui paruisset, alter vim
caedemque fugisset. nam C. quidem Marius, qui hac hominum memoria tertius ante
me consularis tempestate civili expulsus est, non modo a senatu non est restitutus,
sed reditu suo senatum cunctum paene delevit. nulla de illis magistratuum
consensio, nulla ad rem publicam defendendam populi Romani convocatio, nullus
Italiae motus, nulla decreta municipiorum et coloniarum exstiterunt.
39. Qua
re, cum me vestra auctoritas arcessierit, populus Romanus vocarit, res publica
implorarit, Italia cuncta paene suis umeris reportarit, non committam, patres
conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta, quae in potestate mea non fuerunt,
ea non habeam, quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa
reciperarim, virtutem et fidem numquam amiserim.
|