| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Post reditum in senatu IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput IX22b. Iam vero praetores quo animo in me fuerint, vos existimare potuistis, cum L Caecilius privatim me suis omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum collegis paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non fecerit. M. autem Calidius statim designatus sententia sua, quam esset cara sibi mea salus, declaravit. 23.
Omnia officia C. Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti
summa et in me et in rem publicam constiterunt. 24. quod
si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum, nisi ut erga duces
ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen
exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam, verum etiam ad
commemorandam gratiam mihi relictum putarem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |