| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Post reditum in senatu IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput XII30. Quibus
autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio, cogitatio,
totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans, perpetua, fortis,
invicta defensio salutis meae. quid de P. Sestio loquar? qui suam erga me
benivolentiam et fidem non solum animi dolore, sed etiam corporis vulneribus
ostendit. 31. hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam, quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis. vos me florentem semper ornastis, laborantem mutatione vestis et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. nostra memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant; in meo periculo senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta, qui mea pericula non modo suo praesidio, sed etiam vestra deprecatione nudarunt. 32a. Quibus ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem exercitu, quem consul non armis, sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputavi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |