[5] Quorsum igitur
haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia
fuisse neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram
magnitudinem multitudinemque beneficiorum, quam in me fratremque meum et
liberos nostros contulistis, non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare
aut consequi possit. a parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus,
a vobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum, qualis futurus
esset, dederunt, vos spectatum et ineredibili pietate cognitum reddidistis. rem
publicam illis accepi temporibus eam, quae paene amissa est; a vobis eam
reciperavi, quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt. di
immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis. multa praeterea a dis immortalibus
optata consecuti sumus; nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus
careremus. vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti,
nunc a vobis universos habemus, ut, quantum antea parentibus, quantum dis
immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto
populo Romano debeamus.
|