| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Post reditum ad Quirites oratio IntraText CT - Text |
|
|
|
[8] Frater erat unus, qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam. tanto in me amore exstitit, ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem absente unius squalorem sordesque vidistis. unus hic, <qui> quidem in foro posset esse, mihi pietate filius inventus est, beneficio parens, amore idem, qui semper fuit, frater. nam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filiique parvi desiderium mei lacrimaeque pueriles aut itineribus necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris continebantur. qua re hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum, sed nobismet ipsis nos reddidistis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |