[13] Hic tantum
interfuit inter me et inimicos meos: ego, cum homines in tribunali Aurelio
palam conscribi centuriarique vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis
Catilinae copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, cuius partis
nos vel principes numerabamur, partim quod mihi inviderent, partim quod sibi
timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meae, cum duo consules
empti pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum
egestatem, avaritiam, libidines suas viderent expleri non posse, nisi
<me> constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus
equites<que> Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis
atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum
omnibus foedera <de> reconciliatione gratiarum sanguine meo sancirentur,
cum omnes boni non recusarent, quin vel pro me vel mecum perirent, armis
decertare pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae
fore putavi.
|