| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Post reditum ad Quirites oratio IntraText CT - Text |
|
|
|
[15] An ego, cum mihi esset exploratissimum P. Lentulum proximo anno consulem futurum, qui illis ipsis rei publicae periculosissimis temporibus aedilis curulis me consule omnium meorum consiliorum particeps periculorumque socius fuisset, dubitarem, quin is me confectum consularibus vulneribus consulari medicina ad salutem reduceret? hoc duce, collega autem eius, clementissimo atque optimo viro, primo non adversante, post etiam adiuvante, reliqui magistratus paene omnes fuerunt defensores salutis meae. ex quibus excellenti animo, virtute, auctoritate, praesidio, copiis T. Annius et P. Sestius praestanti in me benivolentia et divino studio exstiterunt; eodemque P. Lentulo auctore et pariter referente collega frequentissimus senatus uno dissentiente, nullo intercedente dignitatem meam quibus potuit verbis amplissimis ornavit, salutem vobis, municipiis, coloniis omnibus commendavit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |