[16] Ita me nudum a
propinquis, nulla cognatione munitum consules, praetores, tribuni plebis,
senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est, denique omnes, qui vestris
maximis beneficiis honoribusque sunt ornati, producti ad vos ab eodem non solum
ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum
auctores, testes, laudatores fuerunt. quorum princeps ad cohortandos vos et ad
rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium, qui sunt, fuerunt, erunt, virtute,
sapientia, gloria princeps. qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit,
quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit,
quem ad modum accepi, tripertita: primum vos docuit meis consiliis rem publicam
esse servatam causamque meam cum communi salute coniunxit hortatusque est, ut
auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti
defenderetis; tum [me] in perorando posuit vos rogari a senatu, rogari ab
equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos
salute non rogavit solum, verum etiam obsecravit.
|