Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Post reditum ad Quirites oratio

IntraText CT - Text

  • Post reditum ad Quirites oratio
      • 19
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[19] Quod si quis existimat me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto, vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit; quod viro forti adimi non potest, id ei manet et permanebit.

Vidi ego fortissimum virum, municipem meum, C. Marium—quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum iis, qui haec delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit—eum tamen vidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License