| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Post reditum ad Quirites oratio IntraText CT - Text |
|
|
|
[5] Quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum, quam in me fratremque meum et liberos nostros contulistis, non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. a parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum, qualis futurus esset, dederunt, vos spectatum et ineredibili pietate cognitum reddidistis. rem publicam illis accepi temporibus eam, quae paene amissa est; a vobis eam reciperavi, quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt. di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis. multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus; nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus. vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut, quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |