| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Post reditum ad Quirites oratio IntraText CT - Text |
|
|
|
[12] Atque eo die confecta res esset, nisi is tribunus plebis, quem ego maximis beneficiis quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi eum summi viri orarent et Cn. Oppius socer, optimus vir, ad pedes flens iaceret, <respondere dubitasset> noctemque sibi ad deliberandum postulasset; quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum non nulli arbitrabantur, sed, ut patefactum est, in augenda mercede consumpta est. postea res acta est in senatu alia nulla, cum variis rationibus impediretur; sed voluntate tamen perspecta senatus causa ad vos mense Ianuario deferebatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |