[40] Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque
temptabat. In Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia
passuum IIII. His pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae
citra flumen fuerant, superioribus diebus consumpserat. Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces
faciebant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant. Huc cum
cotidiana consuetudine congressae pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones
Fabianae duae flumen transissent, impedimentaque et
omnis equitatus sequeretur, subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est
interruptus et reliqua multitudo equitum interclusa. Quo cognito a Petreio et
Afranio ex aggere atque cratibus, quae flumine ferebantur, celeriter suo ponte
Afranius, quem oppido castrisque coniunctum habebat, legiones IIII equitatumque
omnem traiecit duabusque Fabianis occurrit legionibus. Cuius
adventu nuntiato L. Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re coactus
locum capit superiorem diversamque aciem in duas partes constituit, ne ab
equitatu circumveniri posset. Ita congressus
impari numero magnos impetus legionum equitatusque sustinet. Commisso ab
equitibus proelio signa legionum duarum procul ab utrisque conspiciuntur, quas
C. Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat suspicatus fore id, quod
accidit, ut duces adversariorum occasione et beneficio
fortunae ad nostros opprimendos uterentur. Quarum adventu
proelium dirimitur, ac suas uterque legiones reducit in castra.
|