[41] Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCC,
quos sibi praesidio reliquerat, in castra pervenit. Pons, qui
fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus; hunc noctu perfici iussit.
Ipse cognita locorum natura ponti castrisque praesidio sex cohortes reliquit
atque omnia impedimenta et postero die omnibus copiis
triplici instructa acie ad Ilerdam proficiscitur et sub castris Afranii
constitit et ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi
potestatem. Potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub
castris constituit. Caesar, ubi cognovit per Afranium stare, quo minus proelio
dimicaretur, ab infimis radicibus montis intermissis circiter passibus CCCC
castra facere constituit et, ne in opere faciundo milites repentino hostium incursu
exterrerentur atque opere prohiberentur, vallo muniri vetuit, quod eminere et
procul videri necesse erat, sed a fronte contra hostem pedum XV fossam fieri
iussit. Prima et secunda acies in armis, ut ab initio constituta erat,
permanebat; post has opus in occulto a III acie fiebat. Sic omne prius est
perfectum, quam intellegeretur ab Afranio castra muniri. Sub vesperum Caesar
intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub armis proxima nocte
conquiescit.
|