[45] Caesar paene omni acie perterrita, quod
praeter opinionem consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem nonam
subsidio ducit; hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit
rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro
consistere cogit. Sed nonae legionis milites elati studio, dum sarcire acceptum
detrimentum volunt, temere insecuti longius fugientes in locum iniquum
progrediuntur et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt.
Hinc se recipere cum vellent, rursus illi ex loco superiore nostros premebant. Praeruptus locus erat utraque ex
parte derectus ac tantum in latitudinem patebat, ut tres instructae cohortes
eum locum explerent, ut neque subsidia ab lateribus submitti neque equites
laborantibus usui esse possent. Ab oppido autem declivis
locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passuum circiter CCCC. Hac
nostris erat receptus, quod eo incitati studio
inconsultius processerant; hoc pugnabatur loco, et propter angustias iniquo et
quod sub ipsis radicibus montis constiterant, ut nullum frustra telum in eos
mitteretur. Tamen virtute et patientia nitebantur
atque omnia vulnera sustinebant. Augebatur illis copia, atque
ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur, ut integri defessis
succederent. Hoc idem Caesar facere cogebatur, ut
submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.
|