[48] Accidit etiam repentinum incommodum biduo,
quo haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis locis
maiores aquas fuisse constaret. Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac
summas ripas fluminis superavit pontesque ambo, quos C. Fabius fecerat, uno die
interrupit. Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit. Castra
enim, ut supra demonstratum est, cum essent inter flumina duo, Sicorim et
Cingam, spatio milium XXX, neutrum horum transiri poterat, necessarioque omnes
his angustiis continebantur. Neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam
accesserant, frumentum supportare, neque ei, qui pabulatum longius progressi
erant, interclusi fluminibus reverti neque maximi commeatus, qui ex Italia
Galliaque veniebant, in castra pervenire poterant. Tempus erat autem
difficillimum, quo neque frumenta in hibernis erant neque multum a maturitate
aberant; ac civitates exinanitae, quod Afranius paene omne frumentum ante
Caesaris adventum Ilerdam convexerat, reliqui si quid fuerat, Caesar
superioribus diebus consumpserat; pecora, quod secundum poterat esse inopiae
subsidium, propter bellum finitimae civitates longius removerant. Qui erant
pabulandi aut frumentandi causa progressi, hos levis armaturae Lusitani
peritique earum regionum cetrati citerioris Hispaniae consectabantur; quibus
erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus
ad exercitum non eant.
|