[51] Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter
habebant ad Caesarem, ad flumen constitisse. Venerant eo
sagittarii ex Rutenis, equites ex Gallia cum multis carris magnisque
impedimentis, ut fert Gallica consuetudo. Erant praeterea cuiusque generis
hominum milia circiter VI cum servis liberisque; sed nullus ordo, nullum
imperium certum, cum suo quisque consilio uteretur atque omnes sine timore iter
facerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia. Erant complures honesti adulescentes, senatorum
filii et ordinis equestris; erant legationes
civitatum; erant legati Caesaris. Hos omnes flumina
continebant. Ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus
Afranius de nocte proficiscitur imprudentesque ante missis equitibus
aggreditur. Celeriter sese tamen Galli equites expediunt
proeliumque committunt. Ei, dum pari certamine res
geri potuit, magnum hostium numerum pauci sustinuere; sed ubi signa legionum
appropinquare coeperunt, paucis amissis sese in proximos montes conferunt.
Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum; nacti enim
spatium se in loca superiora receperunt. Desiderati sunt eo die sagittarii
circiter CC, equites pauci, calonum atque impedimentorum non magnus numerus.
|