[58] Ipsi Massilienses et celeritate navium et
scientia gubernatorum confisi nostros eludebant impetusque eorum excipiebant
et, quoad licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire
nostros aut pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes
detergere, si possent, contendebant; cum propius erat necessario ventum, ab
scientia gubernatorum atque artificiis ad virtutem montanorum confugiebant.
Nostri cum minus exercitatis remigibus minusque peritis gubernatoribus
utebantur, qui repente ex onerariis navibus erant producti neque dum etiam
vocabulis armamentorum cognitis, tum etiam tarditate et gravitate navium
impediebantur; factae enim subito ex humida materia non eundem usum celeritatis
habebant. Itaque, dum locus comminus pugnandi daretur, aequo animo singulas
binis navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et retenta utraque nave
diversi pugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno numero
Albicorum et pastorum interfecto partem navium deprimunt, nonnullas cum
hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt. Eo die naves Massiliensium cum eis, quae sunt
captae, intereunt VIIII.
|