[61] Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar, ne semper
magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus, nactus idoneum locum
fossas pedum XXX in latitudinem complures facere instituit, quibus partem
aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine
efficeret. His paene effectis magnum in timorem Afranius
Petreiusque perveniunt, ne omnino frumento pabuloque intercluderentur, quod
multum Caesar equitatu valebat. Itaque constituunt illis locis excedere et in Celtiberiam bellum transferre. Huic consilio
suffragabatur etiam illa res, quod ex duobus contrariis generibus, quae
superiore bello cum Sertorio steterant civitates, victae nomen atque imperium
absentis Pompei timebant, quae in amicitia manserant, magnis affectae
beneficiis eum diligebant; Caesaris autem erat in barbaris nomen obscurius. Hic
magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant et suis
locis bellum in hiemem ducere cogitabant. Hoc inito consilio toto
flumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent. Id erat oppidum
positum ad Hiberum miliaque passuum a castris aberat XXX. Ad eum locum fluminis
navibus iunctis pontem imperant fieri legionesque duas flumen Sicorim
traducunt, castraque muniunt vallo pedum XII.
|