[64] Prima luce ex superioribus locis, quae
Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur equitatus nostri proelio
novissimos illorum premi vehementer ac nonnumquam sustineri extremum agmen
atque interrumpi, alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros
propelli, dein rursus conversos insequi. Totis vero castris milites circulari
et dolere hostem ex manibus dimitti, bellum non necessario longius duci;
centuriones tribunosque militum adire atque obsecrare, ut per eos Caesar
certior fieret, ne labori suo neu periculo parceret; paratos esse sese, posse
et audere ea transire flumen, qua traductus esset equitatus. Quorum studio et
vocibus excitatus Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum
obicere, conandum tamen atque experiendum iudicat. Itaque infirmiores milites
ex omnibus centuriis deligi iubet, quorum aut animus aut vires videbantur
sustinere non posse. Hos cum legione una praesidio castris relinquit; reliquas
legiones expeditas educit magnoque numero iumentorum in flumine supra atque
infra constituto traducit exercitum. Pauci ex his militibus abrepti vi fluminis
ab equitatu excipiuntur ac sublevantur; interit tamen nemo. Traducto incolumi
exercitu copias instruit triplicemque aciem ducere incipit. Ac tantum fuit in
militibus studii, ut milium sex ad iter addito circuitu magnaque ad vadum
fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei
VIIII consequerentur.
|