[70] Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius angustias
montesque occuparent; sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant,
Afranii copias equitatus Caesaris insequens morabatur. Res tamen ab
Afranianis huc erat necessario deducta, ut, si priores montes, quos petebant,
attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius exercitus cohortesque
in castris relictas servare non possent; quibus interclusis exercitu Caesaris
auxilium ferri nulla ratione poterat. Confecit prior iter Caesar atque ex magnis
rupibus nactus planitiem in hac contra hostem aciem instruit. Afranius, cum ab equitatu
novissimum agmen premeretur, ante se hostem videret, collem quendam nactus ibi
constitit. Ex eo loco IIII cetratorum cohortes in
montem, qui erat in conspectu omnium excelsissimus, mittit. Hunc magno cursu
concitatos iubet occupare, eo consilio, uti ipse eodem
omnibus copiis contenderet et mutato itinere iugis Octogesam perveniret. Hunc
cum obliquo itinere cetrati peterent, conspicatus equitatus Caesaris in
cohortes impetum fecit; nec minimam partem temporis
equitum vim cetrati sustinere potuerunt omnesque ab eis circumventi in
conspectu utriusque exercitus interficiuntur.
|