[2] Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe
habebatur Pompeiusque aberat, ex ipsius ore Pompei mitti videbatur. Dixerat
aliquis leniorem sententiam, ut primo M. Marcellus, ingressus in eam orationem,
non oportere ante de ea re ad senatum referri, quam dilectus tota Italia habiti
et exercitus conscripti essent, quo praesidio tuto et libere senatus, quae
vellet, decernere auderet; ut M. Calidius, qui censebat, ut Pompeius in suas
provincias proficisceretur, ne qua esset armorum causa: timere Caesarem ereptis
ab eo duabus legionibus, ne ad eius periculum reservare et retinere eas ad
urbem Pompeius videretur; ut M. Rufus, qui sententiam Calidii paucis fere
mutatis rebus sequebatur. Hi omnes convicio L. Lentuli consulis correpti
exagitabantur. Lentulus sententiam Calidii pronuntiaturum se omnina negavit.
Marcellus perterritus conviciis a sua sententia discessit. Sic vocibus
consulis, terrore praesentis exercitus, minis amicorum Pompei plerique compulsi
inviti et coacti Scipionis sententiam sequuntur: uti ante certam diem Caesar
exercitum dimittat; si non faciat, eum adversus rem publicam facturum videri.
Intercedit M. Antonius, Q. Cassius, tribuni plebis. Refertur confestim de
intercessione tribunorum. Dicuntur sententiae graves; ut quisque acerbissime
crudelissimeque dixit, ita quam maxime ab inimicis Caesaris collaudatur.
|