[81] Tum vero neque ad explorandum idoneum
locum castris neque ad progrediendum data facultate consistunt necessario et
procul ab aqua et natura iniquo loco castra ponunt. Sed isdem de causis Caesar,
quae supra sunt demonstratae, proelio non lacessit et eo die tabernacula statui
passus non est, quo paratiores essent ad insequendum omnes, sive noctu sive
interdiu erumperent. Illi animadverso vitio castrorum tota nocte munitiones
proferunt castraque castris convertunt. Hoc idem postero die a prima luce
faciunt totumque in ea re diem consumunt. Sed quantum opere processerant et
castra protulerant, tanto aberant ab aqua longius, et praesenti malo aliis
malis remedia dabantur. Prima nocte aquandi causa nemo egreditur ex castris;
proximo die praesidio in castris relicto universas ad aquam copias educunt,
pabulatum emittitur nemo. His eos suppliciis male haberi Caesar et necessariam
subire deditionem quam proelio decertare malebat. Conatur tamen eos vallo
fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demoretur;
quo necessario descensuros existimabat. Illi et inopia pabuli adducti et, quo
essent expeditiores, omnia sarcinaria iumenta interfici iubent.
|