[85] Ad ea Caesar respondit: nulli omnium has
partes vel querimoniae vel miserationis minus convenisse. Reliquos enim omnes
officium suum praestitisse: se, qui etiam bona condicione, et loco et tempore
aequo, confligere noluerit, ut quam integerrima essent ad pacem omnia;
exercitum suum, qui iniuria etiam accepta suisque interfectis, quos in sua
potestate habuerit, conservarit et texerit; illius denique exercitus milites,
qui per se de concilianda pace egerint; qua in re omnium suorum vitae
consulendum putarint. Sic omnium ordinum partes in misericordia constitisse:
ipsos duces a pace abhorruisse; eos neque colloquii neque indutiarum iura
servasse et homines imperitos et per colloquium deceptos crudelissime
interfecisse. Accidisse igitur his, quod plerumque hominum nimia pertinacia
atque arrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant,
quod paulo ante contempserint. Neque nunc se illorum humilitate neque aliqua
temporis opportunitate postulare, quibus rebus opes augeantur suae; sed eos
exercitus, quos contra se multos iam annos aluerint, velle dimitti. Neque enim
sex legiones alia de causa missas in Hispaniam septimamque ibi conscriptam
neque tot tantasque classes paratas neque submissos duces rei militaris
peritos. Nihil horum ad pacandas Hispanias, nihil ad usum provinciae provisum,
quae propter diuturnitatem pacis nullum auxilium desiderarit. Omnia haec iam
pridem contra se parari; in se novi generis imperia constitui, ut idem ad
portas urbanis praesideat rebus et duas bellicosissimas provincias absens tot
annis obtineat; in se iura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu,
ut semper, sed per paucos probati et electi in provincias mittantur; in se
etiam aetatis excusationem nihil valere, cum superioribus bellis probati ad
obtinendos exercitus evocentur; in se uno non servari, quod sit omnibus datum
semper imperatoribus, ut rebus feliciter gestis aut cum honore aliquo aut certe
sine ignominia domum revertantur exercitumque dimittant. Quae tamen omnia et se
tulisse patienter et esse laturum; neque nunc id agere, ut ab illis abductum
exercitum teneat ipse, quod tamen sibi difficile non sit, sed ne illi habeant,
quo contra se uti possint. Proinde, ut esset dictum, provinciis excederent
exercitumque dimitterent; si id sit factum, se nociturum nemini. Hanc unam
atque extremam esse pacis condicionem.
|