[5] Eodem Brutus contendit aucto navium numero. Nam ad eas, quae factae erant Arelate per Caesarem, captivae
Massiliensium accesserant sex. Has superioribus diebus refecerat atque
omnibus rebus instruxerat. Itaque suos cohortatus, quos integros superarissent
ut victos contemnerent, plenus spei bonae atque animi adversus eos proficiscitur. Facile erat ex castris C. Trebonii atque
omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in
oppido remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex
publicis locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa
deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis
exposcerent. Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei
casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret. Nam et honesti ex iuventute et cuiusque aetatis amplissimi
nominatim evocati atque obsecrati naves conscenderant ut, si quid adversi
accidisset, ne ad conandum quidem sibi quicquam reliqui fore viderent; si
superavissent, vel domesticis opibus vel externis auxiliis de salute urbis
confiderent.
|