[6]
Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit; sed memores eorum
praeceptorum, quae paulo ante ab suis aeceperant, hoc
animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur, et
quibus in pugna vitae periculum accideret, non ita multo se reliquorum civium
fatum antecedere existimarent, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna
patienda. Diductisque nostris paulatim navibus et
artificio gubernatorum et mobilitati navium locus dabatur, et si quando nostri
facultatem nacti ferreis manibus iniectis navem religaverant, undique suis
laborantibus succurrebant. Neque vero coniuncti Albici comminus pugnando
deficiebant neque multum cedebant virtute nostris. Simul ex minoribus navibus
magna vis eminus missa telorum multa nostris de improviso imprudentibus atque
impeditis vulnera inferebant. Conspicataeque naves triremes duae navem D.
Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus ex partibus sese in eam
incitaverant Sed tantum re provisa Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo
momento antecederet. Illae adeo graviter inter se incitatae conflixerunt, ut
vehementissime utraque ex concursu laborarent, altera vero praefracto rostro
tota collabefieret. Qua re animadversa, quae proximae ei loco ex Bruti classe
naves erant, in eas impeditas impetum faciunt celeriterque ambas deprimunt.
|