[9] Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, eam
in parietes instruxerunt, ita ut capita tignorum extrema parietum structura
tegerentur, ne quid emineret, ubi ignis hostium adhaeresceret. Hanc super
contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo
adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab
extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri
tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt
easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam
extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent
ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes
exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt,
ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut
tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis
latericium discuterent. Storias autem ex funibus ancorariis tres in
longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus
partibus, quae ad hostes vergebant, eminentibus trabibus circum turrim
praependentes religaverunt; quod unum genus tegimenti aliis locis erant experti
nullo telo neque tormento traici posse. Ubi vero ea pars turris, quae erat
perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium, pluteos ad alia opera
abduxerunt; turris tectum per se ipsum pressionibus ex contignatione prima
supendere ac tollere coeperunt. Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur,
tantum elevarant, intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus
exstruebant rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant. Ubi tempus
alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis
lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem
storiasque elevabant. Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo sex tabulata
exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta mittenda in
struendo reliquerunt.
|