[10] Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse
confisi sunt, musculum pedes LX longum ex materia bipedali, quem a turri
latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere instituerunt; cuius
musculi haec erat forma. Duae primum trabes in solo aeque longae distantes
inter se pedes IIII collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur.
Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi
tegendi causa ponant, collocentur. Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque
laminis clavisque religant. Ad extremum musculi tectum trabesque extremas
quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super
musculo struantur, contineant. Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes
erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex
muro iaceretur, tutus esset, contegitur. Super lateres coria inducuntur, ne
canalibus aqua immissa lateres diluere posset Coria autem, ne rursus igni ac
lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ad
ipsam turrim perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali,
phalangis subiectis, ad turrim hostium admovent, ut aedificio iungatur.
|