[18]
Delectum habuit tota provincia, legionibus completis duabus cohortes circiter
XXX alarias addidit. Frumenti magnum numerum coegit, quod
Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. Naves longas X
Gaditanis ut facerent imperavit, complures praeterea Hispali faciendas curavit.
Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades
contulit; eo sex cohortes praesidii causa ex provincia misit Gaiumque
Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii, qui eo procurandae hereditatis
causa venerat missus a Domitio, oppido Gadibus praefecit; arma omnia privata ac
publica in domum Gallonii contulit. Ipse habuit graves in Caesarem contiones.
Saepe ex tribunali praedicavit adversa Caesarem proelia fecisse, magnum numerum
ab eo militum ad Afranium perfugisse: haec se certis nuntiis, certis auctoribus
comperisse. Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciae sibi ad rem
publicam administrandam HS | CLXXX | [18,000,000] et argenti pondo XX milia,
tritici modium CXX milia polliceri coegit. Quas Caesari esse amicas civitates
arbitrabatur, his graviora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat et
iudicia in privatos reddebat qui verba atque orationem adversus rem publicam
habuissent: eorum bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua et Pompei
verba iusiurandum adigebat. Cognitis eis rebus, quae sunt gestae in citeriore
Hispania, bellum parabat. Ratio autem haec erat belli, ut se cum II legionibus
Gades conferret, naves frumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem
Caesaris rebus favere cognoverat. In insula frumento navibusque comparatis
bellum duci non difficile existimabat. Caesar, etsi multis necessariisque rebus
in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis
relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore
provincia sciebat.
|