[20] Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam
primum Gades contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur: tanta ac tam
secunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. Progresso ei paulo
longius litterae Gadibus redduntur: simulatque sit cognitum de edicto Caesaris,
consensisse Gaditanos principes eum tribunis cohortium, quae essent ibi in
praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari
servarent. Hoc inito consilio denuntiavisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine
periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium
capturos. Hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis rebus
altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis
adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in
foro et porticibus sine maleficio consedit. Quod factum adeo eius conventus
cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime
reciperet. Quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum
praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas. Tum vero omni
interclusus itinere ad Caesarem mittit, paratum se esse legionem, cui iusserit,
tradere. Ille
ad eum Sextum Caesarem mittit atque huic tradi iubet. Tradita legione Varro Cordubam ad
Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et
navium, ostendit.
|