[21]
Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: civibus
Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere; Hispanis, quod
praesidia expulissent; Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent
seseque in libertatem vindicassent; tribunis militum centurionibusque, qui eo
praesidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmassent. Pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti,
remittit; bona restituit eis, quos liberius locutos hanc poenam tulisse
cognoverat. Tributis quibusdam populis publicis
privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae
commoratus Gades proficiscitur; pecunias monumentaque, quae ex fano Herculis
collata erant in privatam domum, referri in templum iubet. Provinciae Q. Cassium praeficit; huic III legiones attribuit.
Ipse eis navibus, quas M. Varro quasque Gaditani iussu
Varronis fecerant, Tarraconem paucis diebus pervenit. Ibi
totius fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum exspectabant.
Eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus
habitis honoribus Tarracone discedit pedibusque Narbonem atque inde Massiliam
pervenit. Ibi legem de dictatore latam seseque dictatorem dictum
a M. Lepido praetore cognoscit.
|