[22] Massilienses omnibus defessi malis, rei
frumentariae ad summam inopiam adducti, bis navali proelio superati, crebris
eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione
et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur,
quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta
turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum
desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine
fraude constituunt. Sed paucis
ante diebus L. Domitius cognita Massiliensium voluntate navibus III comparatis,
ex quibus duas familiaribus suis attribuerat, unam
ipse conscenderat nactus turbidam tempestatem profectus est. Hunc conspicatae
naves, quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis
ancoris sequi coeperunt. Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex conspectu
abiit, duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt. Massilienses
arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum,
proferunt, naves ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt.
Quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et
vetustate, quam pro meritis in se civitatis conservans duas ibi legiones
praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit; ipse ad urbem proficiscitur.
|