[25] Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro
oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura
loci, una ex parte ipso oppido Utica, altero a theatro, quod est ante oppidum,
substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto.
Simul animadvertit multa undique portari atque agi plenissimis viis, quae
repentini tumultus timore ex agris in urbem conferantur. Huc equitatum mittit,
ut diriperet atque haberet loco praedae; eodemque tempore his rebus subsidio DC
Numidae ex oppido peditesque CCCC mittuntur a Varo, quos auxilii causa rex Iuba
paucis diebus ante Uticam miserat. Huic et paternum hospitium cum Pompeio et
simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat,
qua lege regnum Iubae publicaverat. Concurrunt equites inter
se; neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt, sed
interfectis circiter CXX reliqui se in castra ad oppidum receperunt. Interim
adventu longarum navium Curio pronuntiare onerariis navibus iubet, quae stabant
ad Uticam numero circiter CC, se in hostium habiturum loco, qui non e vestigio
ad castra Cornelia naves traduxisset. Qua pronuntiatione facta temporis puncto
sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt. Quae
res omnium rerum copia complevit exercitum.
|