[31] Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri
sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat: hos turpissimae
fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare. "Qua
enim," inquit, "fiducia et opere et natura loci munitissima castra
expugnari posse confidimus? Aut vero quid proficimus, si accepto magno
detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus? Quasi non et felicitas rerum
gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia colligant!
Castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam et desperationem omnium et
alienationem exercitus? Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credi,
neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis
studia deminuat." "Quod si iam," inquit, "haec explorata
habeamus, quae de exercitus alienatione dicuntur, quae quidem ego aut omnino
falsa aut certe minora opinione esse confido, quanto haec dissimulari et
occultari, quam per nos confirmari praestet? An non, uti corporis vulnera, ita
exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus? At etiam, ut
media nocte proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, qui
peccare conentur. Namque
huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur; quibus rebus nox maxime adversaria
est. Quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam,
neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror
magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido."
|