[32] Dimisso consilio contionem advocat militum. Commemorat,
quo sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae
beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit. "Vos enim vestrumque
factum omnia," inquit, "deinceps municipia sunt secuta, neque sine
causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt. Pompeius
enim nullo proelio pulsus vestri facti praeiudicio demotus Italia excessit;
Caesar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam atque Africam, sine
quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae fidei commisit. At sunt,
qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis. Quid enim est illis optatius, quam
uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere? aut quid
irati gravius de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis
omnia debere iudicant, in eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse
existimant? An vero in Hispania res gestas
Caesaris non audistis? duos pulsos exercitus, duos
superatos duces, duas receptas provincias? haec acta
diebus XL, quibus in conspectum adversariorum venerit Caesar? An, qui
incolumes resistere non potuerunt, perditi resistant? vos autem incerta
victoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum
vestri officii praemia percipere debeatis? Desertos enim se ac proditos a vobis
dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos
Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? nonne
sibi clam salutem fuga petivit? nonne proditi per illum Caesaris beneficio
estis conservati? Sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum proiectis
fascibus et deposito imperio privatus et captus ipse in alienam venisset
potestatem? Relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, quo tenemini,
respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est.
At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis. Qui de meis in vos meritis
praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione
leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt,
qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis: diligentiam quidem nostram
aut, quem ad finem adhuc res processit, fortunam cur praeteream? An poenitet
vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata
traduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod his
per biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum CC
naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere
neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus
repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem,
Africi belli praeiudicia, sequimini! Equidem me Caesaris militem dici volui,
vos me imperatoris nomine appellavistis. Cuius si vos poenitet, vestrum vobis
beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem
dedisse videamini."
|