[34] Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est,
non ita magna, at difficili et arduo ascensu. Hanc uterque, si adversariorum
copiae transire conarentur, exspectabat, quo aequiore loco proelium
committeret. Simul ab sinistro cornu P. Attii equitatus omnis et una levis
armaturae interiecti complures, cum se in vallem demitterent, cernebantur. Ad
eos Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortes mittit; quorum primum impetum
equites hostium non tulerunt, sed admissis equis ad suos refugerunt; relicti ab
his, qui una procurrerant levis armaturae, circumveniebantur atque
interficiebantur ab nostris. Huc tota Vari conversa acies suos fugere et
concidi videbat. Tunc Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia
duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat,
"perterritum," inquit, "hostem vides, Curio: quid dubitas uti
temporis opportunitate?" Ille unum elocutus, ut memoria tenerent milites
ea, quae pridie sibi confirmassent, sequi sese iubet et praecurrit ante omnes.
Adeo erat impedita vallis, ut in ascensu nisi sublevati a suis primi non facile
eniterentur. Sed praeoccupatus animus Attianorum militum timore et fuga et
caede suorum nihil de resistendo cogitabat, omnesque se iam ab equitatu
circumveniri arbitrabantur. Itaque priusquam telum abici posset, aut nostri
propius accederent, omnis Vari acies terga vertit seque in castra recepit.
|