[35] Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus
de exercitu Curionis primus agmen fugientium consecutus magna voce Varum nomine
appellans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere aliquid velle
ac dicere videretur. Ubi ille saepius appellatus aspexit ac restitit et, quis
esset aut quid vellet, quaesivit, umerum apertum gladio appetit paulumque
afuit, quin Varum interficeret; quod ille periculum sublato ad eius conatum
scuto vitavit. Fabius a proximis militibus circumventus interficitur. Hac
fugientium multitudine ac turba portae castrorum occupantur atque iter
impeditur, pluresque in eo loco sine vulnere quam in proelio aut fuga intereunt,
neque multum afuit, quin etiam castris expellerentur, ac nonnulli protinus
eodem cursu in oppidum contenderunt. Sed cum loci natura et munitio castrorum aditum
prohibebant, tum quod ad proelium egressi Curionis milites eis rebus
indigebant, quae ad oppugnationem castrorum erant usui. Itaque Curio exercitum
in castra reducit suis omnibus praeter Fabium
incolumibus, ex numero adversariorum circiter DC interfectis ac mille
vulneratis; qui omnes discessu Curionis multique praeterea per simulationem vulnerum
ex castris in oppidum propter timorem sese recipiunt. Qua re animadversa Varus et terrore exercitus cognito bucinatore in castris et paucis
ad speciem tabernaculis relictis de tertia vigilia silentio exercitum in
oppidum reducit.
|