[38] His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis
quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis
Leptitanorum restitisse in regno, Saburram, eius praefectum, cum mediocribus
copiis missum Uticae appropinquare. His auctoribus temere credens consilium commutat et
proelio rem committere constituit. Multum ad hanc rem probandam adiuvat
adulescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene
gerendae. His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium
mittit ad flumen Bagradam, quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum;
sed rex omnibus copiis insequebatur et sex milium passuum intervallo a Saburra
consederat. Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes atque inopinantes
hostes aggrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus
passim consederant. Hos oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum
numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. Quo facto ad Curionem equites
revertuntur captivosque ad eum reducunt.
|