[39] Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat
cohortibus V castris praesidio relictis. Progressus milia passuum VI equites
convenit, rem gestam cognovit; e captivis quaerit, quis castris ad Bagradam
praesit: respondent Saburram. Reliqua studio itineris conficiendi quaerere
praetermittit proximaque respiciens signa, "videtisne," inquit,
"milites, captivorum orationem cum perfugis convenire? abesse regem,
exiguas esse copias missas, quae paucis equitibus pares esse non potuerint?
Proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis vestris et de
referenda gratia cogitare incipiamus." Erant per se magna, quae gesserant
equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum
confertur. Haec tamen ab ipsis
inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus
libenter praedicant. Multa praeterea spolia praeferebantur,
capti homines equique producebantur, ut, quicquid intercederet temporis, hoc
omne victoriam morari videretur. Ita spei
Curionis militum studia non deerant. Equites sequi iubet sese iterque
accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi itinere
totius noctis confecti subsequi non poterant, atque alii alio loco resistebant.
Ne haec quidem Curionem ad spem morabantur.
|