LIBER TERTIVS
[1]
Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius Caesar et P. Servilius: is enim erat annus, quo per leges ei
consulem fieri liceret. His rebus confectis, cum fides tota Italia esset
angustior neque creditae pecuniae solverentur, constituit, ut arbitri darentur;
per eos fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante
bellum fuisset, atque eae creditoribus traderentur. Hoc et ad timorem novarum
tabularum tollendum minuendumve, qui fere bella et civiles dissensiones sequi
consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimavit.
Itemque praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus
nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe
praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus,
aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum
restituit, qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in bello
uti vellet, proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam sui fecissent
potestatem. Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo
beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in
praeripiendo populi beneficio videretur.
|