[4]
Legiones effecerat civium Romanorum VIIII: V ex Italia, quas traduxerat; unam
ex Cilicia veteranam, quam factam ex duabus gemellam appellabat; unam ex Creta
et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus
in his provinciis consederant; duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas
curaverat. Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia
Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat: his Antonianos milites
admiscuerat. Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II.
Sagittarios Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus
III milia numero habebat, funditorum cohortes sescenarias II, equitum VII
milia. Ex quibus DC Gallos Deiotarus adduxerat, D Ariobarzanes ex Cappadocia;
ad eundem numerum Cotys ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat; ex
Macedonia CC erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti virtute; D ex
Gabinianis Alexandria, Gallos Germanosque, quos ibi A. Gabinius praesidii causa
apud regem Ptolomaeum reliquerat, Pompeius filius eum classe adduxerat; DCCC ex
servis suis pastorumque suorum numero coegerat; CCC Tarcondarius Castor et
Domnilaus ex Gallograecia dederant (horum alter una venerat, alter filium
miserat); CC ex Syria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia tribuit,
missi erant, in his plerique hippotoxotae. Huc Dardanos, Bessos partim
mercenarios, partim imperio aut gratia comparatos, item Macedones, Thessalos ac
reliquarum gentium et civitatum adiecerat atque eum, quem supra demonstravimus,
numerum expleverat.
|