[9] Discessu Liburnarum ex Illyrico M. Octavius cum eis, quas
habebat, navibus Salonas pervenit. Ibi concitatis
Dalmatis reliquisque barbaris Issam a Caesaris amicitia avertit; conventum
Salonis cum neque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permovere
posset, oppidum oppugnare instituit. Est autem
oppidum et loci natura et colle munitum. Sed celeriter cives Romani ligneis
effectis turribus his sese munierunt et, cum essent
infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum crebris confecti vulneribus,
ad extremum auxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt et
praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt. Quorum cognita
sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore
obsidione et oppugnationibus eos premere coepit. Illi omnia perpeti parati
maxime a re frumentaria laborabant. Cui rei missis ad Caesarem legatis auxilium
ab eo petebant; reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant. Et longo
interposito spatio cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavianos
effecisset, nacti occasionem meridiani temporis discessu eorum pueris
mulieribusque in muro dispositis, ne quid cotidianae consuetudinis
desideraretur, ipsi manu facta cum eis, quos nuper liberaverant, in proxima
Octavii castra irruperunt. His expugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde
tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque eos castris expulerunt et magno
numero interfecto reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt. Hic fuit
oppugnationis exitus. Iamque hiems appropinquabat, et tantis
detrimentis acceptis Octavius desperata oppugnatione oppidi Dyrrachium sese ad
Pompeium recepit.
|