[10]
Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in potestatem
pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel
ad Corfinium, iterum in Hispania. Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum
iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret, eundemque apud Cn.
Pompeium auctoritatem habere intellegebat Erat autem haec summa mandatorum:
debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius
fortunam periclitari. Satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae
pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent: illum
Italia expulsum amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus in
Italia atque Hispania civium Romanorum centum atque XXX; se morte Curionis et
detrimento Africani exercitus tanto militumque deditione ad Curictam. Proinde
sibi ac rei publicae parcerent, cum, quantum in bello fortuna posset, iam ipsi
incommodis suis satis essent documento. Hoc unum esse tempus de pace agendi,
dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur; si vero alteri paulum
modo tribuisset fortuna, non esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior
videretur, neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret.
Condiciones pacis, quoniam antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a
populo peti debere. Interea et rei publicae et ipsis placere oportere, si
uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum.
Depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario populi
senatusque iudicio fore utrumque contentum. Haec quo facilius Pompeio probari
possent, omnes suas terrestres ubique copias dimissurum . . .
|