[11] Vibullius his expositis [Corcyrae] non minus necessarium
esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad
id consilium capere posset, antequam de mandatis agi inciperetur, atque ideo
continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem
iumentis ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret. Pompeius erat eo
tempore in Candavia iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque
habebat. Sed re nova perturbatus maioribus itineribus Apolloniam petere coepit,
ne Caesar orae maritimae civitates occuparet. At ille eitis militibus eodem die
Oricum proficiscitur. Quo cum venisset, L. Torquatus, qui iussu Pompei oppido
praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus portis clausis oppidum
defendere, cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se
contra imperium populi Romani pugnaturos esse negarent, oppidani autem etiam
sua sponte Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas
aperuit et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est.
|